36 Cic. Verr. 2, 4, 79–80
79 ↷Te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs te officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. Cur pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut eaea om. S ne ornari quidem nomine aliorumalieno δ sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus delevit ac sustulit? 80Quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P. Scipionis memoriam mortui, quis monumenta atque indicia virtutis, si tu ea relinques autrelinques aut (ac pr. S) deseres RS: relinquis ac deseris p al. deseres, nec solum spoliata illa patierispatieris RS: patiere p: pateris Halm., edd. sed etiam eorumetiam eorum Sδ: eorum etiam R: etiam om. pq (§90 infra; Cl. Rev. l. c.) spoliatorem vexatoremque defendesdefendes δ: defendis RSpq? Adsunt Segestani, clientes tui, socii populi Romani atque amici; certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanosapud Segestanos codd.: apud ipsos Eberh.: apud se Schwabe, Nohl eius imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P. Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum ex urbe hostium recuperarint, id per te ex praedonis domo conservare possint.