3 Cic. Verr. 2, 4, 5–7

5Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. Is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certeet certe codd. (ad Att. vi. 3, 8): del. Jacoby: et recte Bait., et recte quidem A. Eberhard, et certe ita est ed. Basil. 1534, et certe item antiqua erat religione K. Busche Item om. π: del. Nohl. De hoc loco, in quo nihil mutari debet, v. quae scripsi in Cl. Rev. xviii, pp. 208-9. Item ante hos deos erant arulae, quae cuivis religionem sacrari significare possent. Erant aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earumearum rerum Quint. ix. 2. 6 Donatus ad Ter. Eun. v. 3. 2 artificemquemquem om. pδ? quemnam? recte admonesPolyclitum esse dicebantartificem – quem …admones – Polyclitum esse dic. sic distinxi. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidiecottidie Zielinski, p. 185; domus erat non domino magis ornamento quam civitati. 6C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes essethospes esset VSDK: esset hospes Rp rell. (Cl. Rev. xviii, p. 209) Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. Nuper homines nobilis eius modieius modi Vπδ (i, §§17, 15 iii, §§60, 69): huius modi RSΨ, iudices,sed quidsed quid Halm: et quid VG3: et quod RSpδ diconuper“? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorumsociorum atque amicorum V: sociorum rell. (Amer. J. Ph. xxvi. 430) quadridui causacausa pδ: causam VRS, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant. 7Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio ee RS: de Vpδ (ii, §24) sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit.