27 Cic. Verr. 2, 4, 60–63

60 ↷Venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed adsed ad pδ: sed RSH, fort. recte eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac dicione sunt. 61Nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine controversia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. IiIi edd.: hii R1: hi ipsi R2S: hi pqδ posteaquam temporibus rei publicae exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in Syriamin Syriam del. Lamb., Jacoby in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas. 62Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et suspicabatur. Mittit homini muneramuneri Heraeus satis large haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. Deinde ipsum regem ad cenam vocavitvocavit RSp: vocabat H: vocat δ. Exornat ample magnificeque triclinium; exponitatque exponit H ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea,nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium. Quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. Vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vinariumvas vinarium del. Kiehl, Kayser, ex una gemma pergrandi trullatrulla del. Richter, Schwabe excavata, manubriocum manubrio πδ aureo, de qua, credo, satiscredo satis RHp: satis credo SΨ idoneum satis gravem testem, Q. Minucium, dicere audistis. 63Iste unum quodque vas in manus sumere, laudare, mirari: rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse convivium. Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque dimitteret. Mittit rogatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illumillum RSHp: istum qrδ non nosset, sine ulla suspicione libentissime dedit. Mittit etiam trullam gemmeam rogatum; velle se eam diligentius considerare. Ea quoque ei mittitur.