24 Cic. Verr. 2, 4, 53–54

53Quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla in provincia fuit? Avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cumcum om. pk: cum alii (aliqui Mueller) aliquid Ernesti aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur. Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in VerreVerrem RSp, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? Permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamenAttamen δ, ut posset dicere sese dicere π emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. Invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. Voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistisaudistis. Atque hac tota de re audistis Archagathi pδ. Recita. Archagathi et Lentuli testimonium. 54Et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim emblematum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos negotiatoresnegotiatores RSHπ: negotiatoresque δ: del. Halm, Jacoby, Zielinski fecerit. Posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia maximam. Palam artifices omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et ipse suos compluris habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. Mensis octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. Tum illa, ex patellis et turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in scaphiisscaphiis Gulielmius: scaphis RSHπ: scyphis δ aureis includebatincludebat πδ: concludebat RSH, ut ea ad illam rem nata esse diceres; ipse tamentamen codd.: autem Madvig, interim Eberh. praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio.