21 Cic. Verr. 2, 4, 46–47

46Iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. Num etiam de L. PapinioL p: om. RS, viro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso emblemate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. Nec solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. Incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. Credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. Nam domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, paterapatina RS qua mulieres ad res divinas uterentur, turibulum,haec autemhaec autem pkδ: autem haec RS: erant autem haec Halm omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraequeper ea que RS, corr. Turnebus pro portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea quae religio retinuisset. 47Dixi, iudices, multa fuisse ferefere fuisse π apud omnis Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. Quid hoc estest hoc π? quod hoc monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? Nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorumavarissimorum p2 insanias, cum Romam revertisset, expleret? Qui simul atque in oppidum quodpiamquodpiam Z: quopiam πH: copiam RSΨ venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. Si quod erat grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula. Hic quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? quae forsitan vobis parvaeparva Halm esse videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent, mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus ad res divinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper fuerunt.