19 Cic. Verr. 2, 4, 40–42

40Conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex Sicilia iam castra commoverat et vasa collegerat. Homo, ut aliquo modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. Primo mirum omnibus viderivideri ficri Eberh. Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspicione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. Iste non dubitat iubere nomen referrideferri p δ, et tum primum ut opinorut opinor RSH: opinor pδ edd. istum absentis nomen recepisse. 41Res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem reosreos RSHp: reos praesentes, vel praesentes reos δ fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. Iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae, non eraterat suppl. Schmals, Thomas; post refertus Nohl ut in Sthenio, iamhomo iam Lehmann refertus pecunia. Itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repressus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium provincia domoque caruit. 42Ceteri, non solum Siculi sed etiam cives Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi retinere posse;