16 Cic. Verr. 2, 4, 35–36

35Verum utut RS: uti p edd. Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamurrevertamur Sp (‚libri duo manuscr.‘ Lamb.): revertantur R: revertatur δ edd. (v, §59), Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. Ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. Dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. Iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavitaestimarit?. Tametsi iam dudum ego errotametsi ego dudum erro π qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. Ede mihi scriptum quid argentiargenti p rell.: om. q in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emerisquod verbo … emeris pδ: om. RS. 36Quid fit? Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. Verum negas te horum annorum aliquot confecisse. Compone hoc quodquod om. p: quod postulo om. q postulo de argento, dede argento secl. Richter, Jacoby reliquo videro.Nec scriptum habeo nec possum edere.“ Quid futurum igitur est? quid existimasexistimes RS: hoscehosce pδ: hoc RS: hos al., hic Halm iudices facere posse? Domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. Fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. Si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?