13 Cic. Verr. 2, 4, 30–31

30Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo profugisse. Quod Verrem artifici sui cupidum cognoverant tum, cumcum om. RS iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientesprofugientes δ ad eum se exsules, cum iste esset in Asiacum iste esset in Asia del. F.rn. Nohl, contulerunt. Habuit eos secum illoab illo pδ tempore et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est. 31Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadiusdedisse iussu istius, Graecis pictoribus“. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. Quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. Aliud minandominitando δ, aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut idid Rπ: om. S rell. Hieroni et Tlepolemo displiceret.