12 Cic. Verr. 2, 4, 27–29

27Verum haec emisse te dicis. Quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmataperipetasmata om. Halm, Nohl emere oblitus es? Licuit eodem modo ut signa. Quid enim actum est? an litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. At quo modo abstulit? Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. Quaesivi misisset nemisissetne Schwabe: amisisset p: an misisset δ: in RS desunt verba peripetasmata, l. 6 … Agrigentum, l. 8 ; respondit, id quod necesse erat, sese Hotom. Halm: scilicet codd. fort. recte dicto audientem fuisse praetori, misissefuisse, praet. misisse Schwabe. Rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. Quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse. Risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est. 28Hic tibi in mentem non venit iubere ut haechaec δ: hoc RSp quoque referret HS Vl milibus D se tibi vendidisse? Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS VI milibus D tibi constarent ea quae tu facile possesposses p: possis RS vendere HS ducentis milibus? Fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses diceredicere RS docere pδ emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes. 29Quid? a Phylarcho Centuripino, homine locupletilocuplete RS, ut semper δ (§1 supra) ac nobili, phaleras pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam,non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. Quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellantut amici tui appellant (§1 supra) secl. Schwabe, Eberh.: om. Nohl, cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantamtuam tantam pδ: istius tantam RS: apud illum tant. Schwabe, penes illum t. Eberh. fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensumdeprensum R: deprehensum S et codd. pler. negare non potuisse; ita ab se invito phalera sublatasphaleras sublatas SDΨ: phalerasublatas R: phal. ablatas π, Martianus Capella edd. gratiisgratiis Halm, Zielinski: gratis vulg..