10 Cic. Verr. 2, 4, 21–24

21 ↷Phaselis illa, quam cepit P. Servilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; Lycii illam, Graeci homines, incolebant. Sed quod erat eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde etiam societate. 22Mamertina civitas improba antea non erat; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At cuius hominis! Clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. Ita, C. CatoIta, C. Cato hoc modo interpunxit O. Rossbach, Rh. Mus. liv. 284 (cf. Pro Fonteio, §36): delet haec tria verba Luterbacher: alii post sororis filius excidisse nonnulla arbitrantur. Totum locum (Ita …aestimata est) delevit inter alios Nohl: ita …filius Ernesti, qui tamen …aestimata est Ortmann, duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani sororis filius: quo damnato tumtum π: tunc RS, cum severasevera πδ (§133 infra): om. RS iudicia fiebant, HS VIIIVIII eRS (sic Q ii), ut III, §184: XVIII p: vulgo IIII ex Velleio ii. 8 lis aestimata est. Huic Mamertini irati fueruntnon fuerunt pδ, qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe fecerunt. 23Verum haec civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum; per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamquefaciendam aedificandamque pδ: faciundamque R, -endamque S (cf. §103) curavit; pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus, laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere. 24Hinc illa Verria nata sunt, quodquod codd.: cum Richter-Eberhard in convivium Sex. Cominium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste civem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera sua ac latrocinia communicavitcommunicavisset pq, prob. Nohl.