97 Cic. Verr. 2, 3, 224–226

224 ↷ Atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium iudicaretis. Negaret hac aestimatione se usum, vos id credidissetis: hominihominibus cO. credidisse, non factum comprobasse videreminiMance π id vos credidisse hominum factum comprobasse videremini. Nullo modo negare potest; urgetur a tota Sicilia; nemo est ex tanto numero aratorum a quo pecunia cellae nomine non sit exacta. 225Vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam. Ne id quidem ei licetliceret p2 dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad civitates de ternis denariis missae. Quae est igitur defensio?Feci quod arguis; coegi pecuniascepi pec. O maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.“ Periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum nostrovestro O ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere. Atque isto praetore, iudices, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; neque enim id quod debebaturdebetur cO, sed quantum commodum fuitfuit s. l. p2 imperavit. Summam faciam vobis ex publicis litterisliteris pub. O (§120) ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices, amplius istum quam quantum in cellam ei sumerein cellam ei sumere πk: ei om. VO, ante in cellam habent dett. sumere codd. (praeter O. sumere et): sumere ei Halm. edd. licitum sit civitatibus imperasse. Quid ad hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit? 226Quapropter cognita tota rere tota O frumentaria, iudices, iam facillime perspicerepersp''icere faci''llime p potestispoteritis O edd. amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatisrecuperaritis Kays.. Quid est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum ac nomen exstinxeris? Quid autem potest esse in calamitate residuireliqui O sol. quod non ad miseros aratores isto praetore per summam iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumae relictae sunt; cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aestimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt.