95 Cic. Verr. 2, 3, 220–222

220 ↷Quapropter, si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatisimprobitati p et pler.: fort. recte et avaritiae reliquisse. 221Videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. Absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. Non est satis: sunt alii quoque complures qui idemidem qui O fecerint. Absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbosimprobos VcO: impios p rell. liberetis. Ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat. Licebit: adhuc parum est. Permittite ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. Permissum estPermissum esto Halmio auct. Kays.: permissum erit Muell.: stultissimus quisque posthac minimo aestimabittanti … aestimabit, mediis omissis, p et rell. praeter VO. Videtis iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram. 222Quam ob remquam ob rem VO: quas ob res p rell. quid agis, Hortensi? Consul es designatus, provinciam sortiturus essortiturus es p Ant. August. al.: sortitus es rell praeter O (sortiri): sortiere Muell.; de aestimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendesdefendes V: -is rell. te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dicesdicis O cupias tibi licere at. suppl. in lac. p2 vehementer cupias tibi licere. Atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit. Quantam enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur.