93 Cic. Verr. 2, 3, 216–217

216Noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodemeodem O: eo p rell. (§201) annona cO: anno p rell. tempore neque simili fecit annona: dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque auctoritate defendito. Nam de Sex. quidem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat? Bienniumbiennium cO: biennio p rell. provinciam obtinuit. Cum alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, numvulg. obtinuit, cum … fuerit. Num etc. aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est? At uberiora cibaria facta sunt caritate. 217Credo; neque id est novum neque reprehendendum. Modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. Quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quaequae O: qua p rell. ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguocoarguo cO: arguo p rell., avaritiam in crimen et in iudicium voco. Quodsi suspiciones inicere velitisvelitis O: voletis p rell. ad pluris homines etet p rell.: om. O edd. ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestramvestram def. O pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. Etenim hoc dico, et magna voce dico, Ubicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hochoc om. O fecit, supplicio dignus est.