9 Cic. Verr. 2, 3, 22–23

22Eorum omniumomnium om. V qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis. Aspicite, iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebusaudivistis O: audistis p vulg. retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis cogitate ac recordaminirecordamini VO: cogitate ac recordamini p rell.. Hic est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, etet om. V cum ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit. 23Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis, aliquemvobis si potestis aliquem V et pler. (s''i pot. vo''bis aliq. p): vobis aliq. si pot. O qui in omnibus istiistis VO rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sedsed cO: sed etiam rell. (iii, §§1, 56) corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est autaut p vulg.: ac cod. Vrs.: et Halm (v, §§34, 64) gurges vitiorum turpitudinumque omnium. Hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris et corporis,quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent,uni isti suavis et iucundus videretur. Ille erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris filio saltare in conviviosaltare in convivio O (prob. Ziel. p. 195): in conv. salt. p rell. (Deiot. §26) nudusnudus om. πk coeperat.