88 Cic. Verr. 2, 3, 204–206

204Multa SosippusSosippus V: Sotiis O: Sophocles p rell. Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtuteatque virtute O ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,nam magno conventu acta res est,indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit. 205Quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? Hoc numquam dicet. Non magnam hac ratione pecuniam captam? Ne id quidem dicet. Non iniuriam factam Siculis atque aratoribus? Qui poterit dicere? Quid igitur dicetdicit pq? Fecisse alios. Quid est hoc? utrum criminicrimini] his crimen O defensio an comitatus exsilio quaeritur? Tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit sese habuit q status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non exiure non ex aeq. non ex om. O lege, non ex eo quod oportueritnon ex eo quod oportuerit cO: om. p rell., non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes? 206Fecerunt alii quidemalii quidem O: alii quid Vc: aliqui p rell. aliquamaliquam scripsi: alia quam codd. (iv, §56). multaFort. Fecerunt aliqui aliquando multa, i, §44; ii, §78; Sest. §14; Cluent. §92; cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? Sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia. Ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Ut ego adsentiar orationi, defensionem tamen non probabo. Potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinqueturrelinquetur p vulg.: linquetur O: relinquatur cod. Franc., Muell., quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.