86 Cic. Verr. 2, 3, 198–200

198 ↷Cogantur etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? Nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent; 199quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex agro reparare posset. Nummos vero ut detdet Lamb. in mg. 1584: daret p codd. arator quos non exaratexarat cO: exararat V: quos non exarat om. p rell., quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. Non enim debetis hoc cogitare: habethabet (post nummis) cO: habet idem (ut videtur), p rell. idem in nummis, habet in urbanis praediis. Nam cum aratori aliquidaliquid cO: onus aliquod p et pler.: ius aliquod V: fort. aratoribus aliquid? imponitur, non hominishominis VcO: homines p rell. si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque homines suntquoque hom. sunt V: quoque sunt hom. p rell. praeter O (hom. qu. sunt) ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. Imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris serviendum putant; dent emptumdent emptum p rell. (demptum O): dent om. V praeterea; dabunt, si voletis. 200Haec quam sint gravia, et quid his rebus detractis possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex vestris impensisex vestris in pensis V: om. rell., ex vestris rebus rusticis coniectura adsequi posse. Addite nunc eodem istius edicta, instituta, iniurias; addite Aproni Veneriorumque servorum in agro decumano regna ac rapinas. Quamquam haec omitto: de cella loquor. Placetplacet VO: placetne p: placet nunc qr rell. vobis in cellam magistratibus vestrisvestris cO: nostris V rell. frumentum Siculos gratisgratiis Zielinski (p. 196): dare gratis V Pro verbis quid iniquius habet V iterum quid hoc indignius dare? Quid hoc indignius, quid iniquius? AtqueAtqui Victorius hoc scitote aratoribus VerreVerre VcO: hoc p rell. (v, §125) praetore optandum ac petendum fuisse.