83 Cic. Verr. 2, 3, 191–193

191Quaero nunc abs teabs te nunc V, Hortensi, cum utrisneutrisne (uirisne p) Vp al.: utris O rell. tandem istius factum collaturus es? Cum iis, credo, qui benignitate adducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut nummos pro frumento darent. Ita credo petisse ab isto aratores ut, cum HS ternis tritici modium vendere non possent, pro singulis modiis ternos denariosternos denarios V: ternos (om. denarios) pr: denarios 111 O (etiam l. 3, ubi habet p ternos den.: §188) dare liceret. An quoniam hoc non audes dicere, illuc confugies, vecturae difficultate adductus ternos denarios dare maluisse? Cuius vecturae? quo ex loco in quem locum ne portarent? Philomelio Ephesum? Video quid inter annonam interesse soleat, video quot dierum via sit, video Philomeliensibus expedire, quanti Ephesi sit frumentum, daredare p, ut VOq: tantum dare rell. potius in Phrygia quam Ephesum portare aut ad emendum frumentum Ephesum pecuniam et legatos mittere. 192In Sicilia vero quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime. Coge ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum Hennenses admetianturadmetiantur V: metiantur p rell. (ut §193) vel Phintiam vel Halaesam vel Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo iusseris deportabunt. Tametsi ne vectura quidem est opus. Nam totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae natus est varietate. Hoc enim magistratus in provincia adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. Ideo valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania, valet in iishis codd. provinciis in quibus unum pretium frumento esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo quisque vehere iussus esset, ibi tantidemtantidem p al.: tanti V: tantū O frumentum emeret quanti domi vendidisset. 193Quam ob rem, si vis, Hortensi, doceresi vis H. docere VcO: si quid H. docere vis p dett. aliquid ab isto simile in aestimatione atque a ceteris esse factum, doceas oportebitoportebit cO: oportere corr. -eret p: oportet rell. aliquo in loco Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse.