80 Cic. Verr. 2, 3, 184–187

184 ↷Tu ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullamullam om. O defensionem putas esse? hoc quemquam ferrequemquam ferre VO: ferre quemquam p rell. (hoc quemquam denique s.l. p2) posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS VIII lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret? 185Hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentiasingulari impudentia O: sing. imp. praedita V p2 rell.: s.i. donata p nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. Saepe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? Neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentemexcellentem VcO: -ti p rell. virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum. 186Quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosquenobilissimos om. VO (iii, §52) donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. Quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiisac man. O haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? anan om. VO quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? Nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarummale gestarum om. cO: auct. Halm. secl. edd. (Zielinski, p. 196) liceret. 187Anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. Quod erat os tuum, cum videbas in contionein contione om. O, secl. edd. recc. eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabasistum anulo aureo donabas cO: iste anulus aureus donabatur p rell., qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationistua praef. donat. O edd. recc. fuit? Illa scilicet vetus atque imperatoria, Quandoque tu quidemquidem p rell. praeter o, in quo est quid: unde tu … quid? in proelio etc., pluygers in proelio, in bello, in re militaricuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, Quandoque tu nulla umquam mihi in cupiditate ac turpitudine defuisti omnibusque in isdem flagitiis mecum et in legatione et in praetura et hic in sicilia versatus es, ob easeas o: hasce p rell. res te, quoniam rete quoniam re o: quoniam te p rell. locupletavi, hoc anulo aureo dono? Vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. Ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.