78 Cic. Verr. 2, 3, 181–182

181Ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. Haec omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. Nam collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? Cerarium veroquidquid cO: quid vocas p rell.? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? Nam illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse essetplane necesse esset O rell. Muell.: necesse esset plane edd. recc.. Scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. Quis tibi hochoc tibi O concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferretauferret p: averreret c, averret O: averteret al. (§224 infra) sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus? 182Nam si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est itaest ita O: ita est rell. solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populipopuli mercede O conductus de aratorum bonis praedabitur? Et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? Quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iureaut ullo iure sit O concessum. Quid egoego p et pler.: ergo VO vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? Nonnon praeterit V me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis. Nuper, Hortensi, quaestor fuisti. Quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum.