74 Cic. Verr. 2, 3, 172–173

172Quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim, progredi iste non possitpossit VcO: posset p rell. (i, §105)? Improbas frumentum Siculorum. Quid? ipse quod mittis? peculiarem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? Cum senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex Aegypto aut Syriaaut Syria VO: aut ex Syria p rell. frumentum Romam missurus esmissurus es cO: missurus esses V: mittis p rell. (§222 infra)? Improbas Halaesinum, Thermitanum, CephaloeditanumCeph. Therm. V, Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum praeterea civitatum! Quid accidit tandem ut horum populorum agri frumentum eius modi te praetore ferrent,quod numquam anteaquod numquam antea om. O, – utut Lamb. edd.: aut O: quod (pr. quae) V: om. p neque tibi neque populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissentadduxissent pqk? Quid acciderat ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit? 173Esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. Sed ab iisab his Op: ab aliis V quos repudias exigis tantum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem eiei cO: om. Vp rell. civitati imperas emendumemendum VcO: om. p rell.. In medimna singula video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos dedisse. Ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse.