73 Cic. Verr. 2, 3, 170–171

170 ↷Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. Huic iste in annos singulos cum sexagena(et §171) sexagena cO: sexaginta p rell. milia triticimilia tritici V: tritici milia rell. modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis. ObstipuiObstupui O sol. (contra Vcp), iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, cui senatus dederat publicampublicam VO: publice p rell. causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent doceret. 171DemonstravitDemonstravit V: demonstrat p rell. hanc istius consuetudinem ac rationemac rationem Op rell.: om. V fuisse: quodquod VO: quod cum p rell.: forte cum (ii, §66; iii, §154) omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum frumenti essetesset frum. V Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac de sua copia frumenti mittere. Posco rationes, inspicio litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam Volcatio, Timarchidi, scribaeTimarchidi et Volcatio scribac V dedisse: reperio genus huiushuiusce πk modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere debeatdebeat VO: debebat p rell., non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere debeatdebeat VO: debebat p rell., eas omnis avertat atque auferat. Non mihi iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum frumentum improbare, suum probaresuum probare cO: om. Vp rell.; cum suum probassetcum suum probasset cO: om. p rell. (praeter V, in quo est cum suum frumentum probasset), pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, tenere.