70 Cic. Verr. 2, 3, 163–165

163 ↷Sequitur ut de frumento empto vos, iudices, doceam, maximo atque impudentissimo furto; de quo dum certa et pauca et magna dicam breviter, attendite. Frumentum emere in Siciliain Sicilia emere O debuit Verres ex senatus consulto et ex lege Terentia et Cassia frumentaria. Emundiemendi O duo genera fuerunt, unum decumanumdecumanum Zumpt, edd.: decumarum cO: ceterarum decumarum p rell.: alterarum decumarum ‚cod. Hot., duo codd. Lbi. (non F), duo codd. Lall. (?).'-Malim unum decumarum alterarum, alterum, alterum quod praeterea civitatibus aequaliteraequabiliter (v, §52) T. Frank esset distributum; illius decumani tantum quantum ex primis decumis fuisset, huius imperati in annos singulos tritici mod. DCCC; pretium autem constitutum decumano in modios singulos HS III, imperato HS III S. Ita in frumentum imperatum HS duodetriciens in annos singulos Verri decernebatur quod aratoribus solveret, in alteras decumas ferefere O: ferme p rell. ad nonagiens. Sic per triennium ad hanc frumenti emptionem Siciliensem prope centiens et viciens erogatum est. 164Hanc pecuniam tantam datam tibi ex aerario inopi atque exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem salutis et vitaeac vitae O, datam ut Siculis aratoribusut Sic. ut arator. O, quibus tanta onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse. Etenim sic hanc rem totam administrasti ut hoc quod dico probari aequissimo iudici possit. Sed ego habebo rationem auctoritatis meae; meminero quo animo, quo consilioet quo cons. O edd. ad causam publicam accesserim; non agam tecum accusatorie, nihil fingam, nihil cuiquam probari volovolo cO: velim p rell. me dicente quod non ante mihimet ipsi probatum sit. 165In hac pecunia publica, iudices, haec insunt tria genera furtorumfructuum O: primum, cum posita esset pecuniacum pos. esset pecunia cO: eam cum pos. esset p rell. apud eas societates unde erat attributa, binis centesimis faeneratus est, deinde permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino, postremo, si cui civitati solvit, tantum detraxit quantum commodum fuit, nulli quod debitum est reddidit.