60 Cic. Verr. 2, 3, 137–140

137Pro deum hominumque fidem, quem ego accuso? in quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? quid est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi debeam? Teneo, teneo, inquamteneo inquam cO: om. p rell., in mediis vectigalibus populi Romani, in ipsis fructibus provinciae Siciliae furem manifesto avertentemaverrentem cO (Div. §57) rem frumentariam omnem, pecuniam maximam,teneo, inquam, ita ut negare non possit. Nam quid hic dicet? Sponsio facta est cum cognitore tuo Apronio de fortunis tuis omnibus, ni sociumnisi O te sibi in decumis esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res curae sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiamatque elegantiam O tuam probari velis. Hic tu medicum et haruspicem et praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illumillum etiam O (§144) ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas, si qua res maior esset, Papirium Potamonem, hominem severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius postulare de conventu recuperatores. Tum iste negat se de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. Negotiatores sibisibi (ante putant) O: om. p rell. putant esse turpe id forum sibi iniquum eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam iniquam eierateierat V: eiurat (et l. 10) p rell. edd.. ImpudentiamImpudentiam VO: O impud. p rell. (iv, §8) singularem! 138Hic postulat se Romae absolvi qui in sua provincia iudicaritiudicarit Zumpt: -auit Vp: -aret O (i, §127) absolviabsolvi se V: se abs. Op rell. se nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos senatores pecuniam quam apud tris negotiatores metum valere! Scandilius vero negat sesesese Op: se V (i, §127) apud Artemidorum recuperatorem verbum esse facturum, et tamen auget atque onerat te bonis condicionibus, si tutu Op: om. Vq uti velis; si ex provincia Sicilia tota statuas idoneum iudicemstatuas alium iudicem idoneum O i. e. ‚al. iud. idon.‘: cf. Cluent. §25 aut recuperatorem nullum posse reperiri, postulat abs te ut Romam remrem VcO: om. p rell. reicias. 139Hic enim vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet ibi de tua existimatione iudicium fieri ubi te invidiosum esse intellegatintelligat cO: intelligit V: intelligebat p rell.: negas te Romam reiecturum, negas de conventu recuperatores daturum, cohortem tuamtuam om. V proponis. Scandilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse rediturum. Quid tu ibi tum? quid facis? Scandilium cogisquid? sponsionem acceptam facere? Impudenter tollis exspectatum existimationis tuae iudicium: non facis. Quid ergo? 140Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores? Indignum uni potius ex iniquis sumundi-undi VO: -endi vulg. quam utriqueutrique Vc: utrisque p rell. ex aequis reiciundi fieri potestatem. Neutrum facis eorum. Quid ergo? EstneEstne VcO: est p rell. aliquid quod improbius fieri possitpossit Vc: posset O: potest p rell. (iii, §34)? Est; cogit enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio. Quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis bonae, qui ab seab sc VO: ab sese p rell. omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia cuperet?