57 Cic. Verr. 2, 3, 130–132

130 ↷Non hoc nunc primum auditNon nunc primum audit hoc c privatus de inimico, reus ab accusatore: iam anteaante V (§24 supra) in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaretrefrenaret VcO: frenaret p rell.. Loquebantur enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, praetorem esse socium. 131Hoc cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. Ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam perditum, tam nummariumimmane O (pro nummarium) fore putasti, quo ex iudicio te ulla Salus servare posset? cum planum fieret, decumis contra instituta legesleges cO: legis p rell. consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam iudici metus posset. 132Esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquumreliqui c fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum teeorum te p rell.: te eorum O audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. Querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? Fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haecignorabas haec om. O omnia? Quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. RubriusL. cO: P. p rell. Q. Apronium sponsione lacessivit, Ni Apronius dictitaret te sibi in decumis esse socium, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? Tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti.