53 Cic. Verr. 2, 3, 122–124

122 ↷Quid vultis amplius? Num exspectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium dicat? Non opinor. At is optime qui successit isti potuit cognoscere. Ita est; verum amicitia impeditur. At debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia. 123Debet; verum tamen non cogitur. Num quis in Verrem L. Metelli testimonium requiritrequirit O: requiret p al.? Nemo. Num quis postulat? Non opinor. Quid? si testimonio L. Metelli ac litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum MetellumL. Metell. O falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, an praetorem quem ad modum provincia adflictaafflicta cO: adfecta p al. sit nescire? Recita litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas ad quaestores urbanosurbanos cO: urbis p rell. (utrumque, credo, ex urb.: cf. in Cat. i. §32) misit. Epistula L. Metelli. Decumas frumenti lege hieronica vendidi. Cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? Ita se vendidisse ut omnis praeter Verrem. Cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? Se per istum erepta Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, condicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. Dicit quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid scribit? 124Recita de epistula reliquaRecita de epistula reliqua δ: om. in lac. Oπ vi cO: om. p rell. a me opera cO: opera a me p rell.. Summa vi data est a me opera ut quam plurimo decumas venderem. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? Quia desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamqueperditamque provinciam miseram O offendistioffendisti O: offendi p rell.. Quid? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est? RecitaRecita om. p in lac.. Litteras ait se misisse et confirmassepraesentem confirmasse cod. Hotom. (§126 infra): coram confirmasse J. J. Hartman, suam sesuam se O: suam p rell. interposuisse auctoritatem; tantum modomodo O: quod p rell. aratoribus Metellus obsides non dedit se in nullanulla om. O re VerriVerri p codd.: Verris Halm, edd. similem futurum. At quid est tandem in quo se elaborasseelaborasse Mueller (i, §31): laborasse codd., edd. (§130 infra) dicitdicit O: dicat p rell.? Recita. Ut aratores, qui reliqui erant, quam plurimum sererent. Qui reliqui? quid hoc estreliqui“? quo ex bello, qua ex vastitate? QuaenamQuae enim O in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successeritreliquosaratores collegisse et recreasse videatur?