50 Cic. Verr. 2, 3, 118–119

118Quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id moreid potius more codd., nisi quod id om. O: potius ego delevi, Ernest. et Zumpt. et Hartman. secutusmore cod. Francii: ore p rell. fecisti? Nummos dabat arator. Quo modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant. Is nummum dabat! Unde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. De vivo igitur erat aliquidaliquid erat O resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. Iam id porro utrum libentes an inviti dabant? Libentes? amabant, credo, Apronium. Inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? Iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummumnummum cO: om. rell. addebat; fiunt per triennium HS fortasse D miliafortasse ċdċ milia p rell.: ċdċ milia fortasse O. Hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo iureiure ullo O fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabitexcogitavit codd.. 119Quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Ut si qui vilicus ex eo fundo qui sestertiasestertia Mueller, O secutus (sext'tia): HS p rell. dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino XX milia nummum pro x miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus sibisibi om. π: plus sibi O: sibi plus vulg. mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. VerremC. p rell.: om. O (Am. J. Ph. xxvi, p. 412) quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. SacerdotemC. p rell.: om. O (Am. J. Ph. xxvi, p. 412), putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum esseesse actum O pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.