47 Cic. Verr. 2, 3, 112–113

112Quo modo igitur hoc adsequar, iudicesiudices om. O, ut sciam quantum lucriquantum lucri cO: lucri quantum p rell. factum sit? Non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas sese tabulas O negaret. Si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? Ea est enim ratio decumanorumdecumarum J. J. Hartman ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. Iugera professi sunt aratores omnesomnes aratores O imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot suppliciasupplicia cO: iudicia pδ, tot ex cohorte recuperatores proponerentur. In iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficiteffert J. J. Hartman (cf. extulisset §113) cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. Quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur. 113Hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnummodium cO venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essentessent O: erant p rell. in agro Leontino. Quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararentexararent cO: ararent p rell., medimnum autemautem suppl. edd. ex iugero decumano dari oportebatoportebat O: poterit p rell. (i, §75), cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? In Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus XXX; decumae XXXVI medimnum venierunt.