46 Cic. Verr. 2, 3, 109–111

109Verum, utiuti cO: ut p rell. dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et privatis litteris consignata. Meae diligentiae pensum magis in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multummultum me O adiuverunt; neque enim eos isto praetore haehec O: haec Mueller decumanorum iniuriae laeserunt, potius etiam, iudices, adiuverunt. Mirum fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, expertis incommodorum atque iniuriarum fuisse. Hoc causae est, iudices, quod in agro Leontino praeter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. Itaque Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, iudices, audistisaudistis cO: audietis p rell.: ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati. 110Quapropter, quoniam Leontina civitas meleont. civ. me π al.: me leont. civ. O, ut videtur, edd. atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venieruntveneunt O tritici medimnum XXXVI, hoc est tritici mod. CC et XVI milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc possum negare. Itaque necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanosdecumanos O: -um p rell.; hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt. 111Quid, si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. C? quid, si CC? quid, si CCCquid, si ccc cO: om. rell.? quid, si CCCC milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? Iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiamcapiam cO: faciam rell. furti atque praedae. Quid, si doceo, iudices, eos qui CCCC mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatemimprobitatem cO: iniquitatem p rell. tuam tamtuam tam Lamb.: tuam O: tam p rell. magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?