45 Cic. Verr. 2, 3, 106–108

106 ↷Recita. Testimonium AetnensiumRecita Test. Aetn. δ: om. Oπ al. Quid ais? Dic, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. L med., HS L. Per deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea HS L lucri dat Apronio! Tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Utrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit. 107Nam illud quidem non dicesquod utinam dicas!ad Apronium non pervenisse tantum. Ita te non modo publicis tenebo sed etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas non te diligentiorem in faciendis furtis fuissefaciundis fuisse furtis O quam me in deprehendendisreprehendendis p codd. (cf. §§4, 51). Hoc tu feres? hoc quisquam defendet? hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? uno adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam dixi pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine sustulisse! 108Quid? hoc Aetnenses soli dicunt? Immo etiam Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam partem possident; quorum legatis, hominibus nobilissimis, Androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae publice ad civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas cives Centuripini non in suis sed in aliorum finibus acceperantacceperant O: -unt p rell., senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus hominum honestissimorum et locupletissimorum, tris legatos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius agri sed prope totius Siciliae calamitates cognosceretis. Arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te graviores certioresquegraviores certioresque p rell.: gravioresque O testes sunt, quod ceterae civitates suis solum incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum damna ac detrimenta senserunt.