43 Cic. Verr. 2, 3, 101–103

101Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas CalactaeCalactę p: Calacte q Prisc. edd. dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur. 102Iam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factaefactae cO: pactae p rell. (partae q) sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tantotanto O: tantum p rell. An sexiens tantum quantum? quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. Recita sationes et pactiones ex litteris publicis. Cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. Cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum. Patiemini, iudices, ab sociisa sociis O, ab aratoribus populi Romani, ab eiseis O: his π qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sitsit om. O: est Halm (prob. Ziel. p. 195)? 103Sentio, iudices, moderandum mihi esse iamiam mihi esse O orationi meae fugiendamque vestram satietatem. Non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamenin causa tamen codd. (O per compend.): tamen in causa (quod falso dicitur in ‚N‘ fuisse) Iordan. Ziel. (l. c.) relinquam. Audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorumaratorum O: om. π Fort. diligentis-simorumque quer., querimonias; cognoscetiscognoscetis cO: cognoscetis iudices p rell. Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, GelensiumGelensium cO: om. π, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid autemautem om. O al.: ego seclusi aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.