42 Cic. Verr. 2, 3, 99–100

99Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderentinciderent edd.: incideret O: incidere rell. (ii §9 iv §39). Adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. Is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. Addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus. Legatus PosidorusPharsidorus cO renuntiat. Cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. VII et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videaturesse vid. praeda O (ii §§61, 108): praeda abesse malit Zielinski, p. 195. Cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. Tabulae Thermitanorum et testimonium. 100Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS XX. Recita et decretumet decr. O: et om. p rell. de tributis et publicum testimonium. Senatus consultum de tributo conferundo. Testimonium Imacharensium. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia. Quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. Nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quonon in quo O edd.: in quo non p rell. singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.