41 Cic. Verr. 2, 3, 94–98

94Hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? Antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos quiqui cO: quicunque rell. in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. Retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur: 95tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesquelibidines iniuriasque O (§63 supra) tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarenthabitarent p rell.: haberent cO (fort. agerent: i, §149) in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamencogitares tamen, Muell.: cogitares, tamen edd. (tandem?), ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sesese O despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. Quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt. 96Spoliasti Siculos; solent enim mutimuti O: multi p rell. esse in iniuriis suisin iniuriis suis cO: iniuriis (sine in) suis graves rell.. Vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. Equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? Quid? cumqui cum O senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc,Cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?“ 97Neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. In C. Cassio, clarissimo et fortissimoet fortissimo om. O (§52 supra: Act. Pr. §44) viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationesarat. haberet O in Leontino, frumentum omne decumanos auferredecum. auferre cO: in decumas auferre p rell. iusserit. Hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti. 98Vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. Multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videaturvideatur posse p, sed cum signis transp.. In hac tam misera etmisera atque O edd. iniquainiqua cO: indigna p rell. condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimidespicatissimi cO: despectissimi p rell. esse videamur?