36 Cic. Verr. 2, 3, 83–84
83Atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est TertiaeTertiae cO: om. p rell., tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. Recita. Testimonium publicum. AudistisRec. test. pub. p (man. rec. in lacuna ut §168 infra): om. rell. quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. Lex decumis vendundis C. Verre pr. Hoc nomine videtisvidetis cO: vidistis p rell. tritici modium CIↃ CIↃ CIↃmod. viiii O: modios ∞ ∞ ∞ milia p de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Utrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? Non eripieteripiat … eripit O. Sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere? 84Itaque hoc mihi reservabo genus totum integrumtotum integrum VO: int. totum p rell.: ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar. Qui cum agros maximos etet VO: ac p rell. feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari.