35 Cic. Verr. 2, 3, 80–82

80 ↷Qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeteriipaene praeterii falso vulg. non omnino relinquendum videtur. Nam, per deos immortalis, quod de capite isteiste cO: ipsi p rell. dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur? 81Unus adhuc fuit post Romam conditam,di immortales faxint, ne sit alter!cui res publica totam setotam se Oπ: se totam edd. traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. Hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. Eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultisconsultis senatus O reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. Statuit senatus hoc ne illihoc, ne illi edd. pler. (sed cf. e.g. §169 infra) quidem esse licitum cui concesserat omnia, aa om. p populo factarumab ipso fact. coni. Hotom. quaesitarumque rerum summas imminuere. 82Illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? Ille, de quo legemlegem cO: lege p rell. populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuamtuam tibi O pro lege esse voluisti? In illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?