34 Cic. Verr. 2, 3, 78–80
78Hordei decumas eiusdem agri Docimusemerat … Docimus s.l. p2 emerat. Hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. Huius Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. Veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitariimitari Apronium O (§213 infra); Siculi Siculos non tamtam om. V illi tamen O pertimescebant. Cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. Eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium IIIDC. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret. 79Transactum putabant Herbitenses, cum iste, „QuidQuid? Muell. (§§128, 139 infra): sine interrog. vulg.? de hordeo“, inquit, „et deet de cO: et rell. Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?“ Atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lectolectulo δ suo. Negabant illi quicquam sibi esse mandatum. „on audio: numerate HS. XII.xii cO: xv rell.“ Quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lectolectulo π decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. Ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. Atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publicepecunias publice O: publ. pec. rell. decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. Perditis enim iamiam cO: om. p rell. et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent. 80Itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitumgemitum iudices O (§§25, 61) populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit.