33 Cic. Verr. 2, 3, 76–77

76 ↷Anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. Solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, hisis V autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri inmulieri in Hotom.: mulierem V: mulieri p rell. redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. Ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros. 77Eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est PipaHippa? Zielinski, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatumpervulgatum p et pler.: pervagatum et pervulgatum V (iii, §129; iv, §64) est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. Hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedissetresedisset VO: redisset p rell., se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeousque adeo V: usque eo p rell. quoad se efficere posse arbitrabantur. Supra adiecitSupraiecit O Arus. Mess. Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. Addicitur medimnum VIIICmed. viiic cO: medimnis ∞ ∞ p, dimidio fere pluris quam superiore anno. Aratores funditus evertebantur, et eoet eo codd. praeter V (adeo) magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. Intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna DC, iubet in tabulas pro medimnum VIIIC referri VIID.