31 Cic. Verr. 2, 3, 73–74

73 ↷Quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nominelucri nomine cO: in luc. nom. pk imperato et expresso, nummi praeterea exigunturexiguntur O, al. in mg. Lamb. 1584: -entur, -antur p rell. ut probetur frumentum? An poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendummetiendum cO: metiundum p rell. esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetirimetiri O licebat? Frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. Non est satis; nummi praeterea imperantur. Dantur. Parum est. Pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS XXX lucri dari. Ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. At haec obscura suntmalim At haec obscura sunt. Num, si omnes … esse possunt quae tu &c.?? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt! 74Cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. Recita. Litterae publicae, testimonium publicum. AnimadvertistisRecita … publicum om. O et (in lac.) π in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomennomen cO est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Uni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potestdefensio non potest O (Cluent. §48): defensione non potest p: defensione non potes rell.; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. Verum non una te tantumtantum c, tm O: om. Vp rell., sed universae similibus adflictae iniuriis etiniuriis et V: om. p rell. incommodis civitatescivitates VO: om. p rell. legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.