3 Cic. Verr. 2, 3, 6–7

6Et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. An tu maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias hominum sententias acac HO: et rell. dissimilitudines studiorum ac voluntatum? Fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? Pudorem acac HOπ: et rell. pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? Qui religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? Qui iure aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac libertatem sanctam apud omnis haberi velithaberi velit HcO: habere volt πk, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur? 7An si qua in re contra rem meam decrevissetdecrevisset HO: decresset p rell. aliquid iniuria, iure ei meme ei δ inimicum esse arbitrarerearbitrarere Hotom.: arbitrarer codd.: cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus estest HO: sit p rell.? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam.