28 Cic. Verr. 2, 3, 68–70

68 ↷Apronius certiorem facit istum cuia res eraterat VO: erat quid rei esset p rell.. Statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. Veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. Quaerebant, quid? Respondebat se ad recuperatores esse dicturum. Iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicioiudicio VO (iii, §60): iudicium p rell. se passuros esse dicebant. 69Ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictoremArtemidorum … pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell. et eius modieiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184) recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. Videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. Quaerebant quae in verba recuperatores daret. Respondebat, Si pareretsi pareret co (separẽt) al. (§55 supra; div. §56): si paret v edd. adversus edictum fecisse; qua in requa in re πk: in qua re V: qua re cO: quae (δ) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N) in iudicio dicturum esse aiebataiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra). Iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. Summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. Pernegabant.Quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?“ Malle dicebant. Tum iste clare omnibus audientibus,Qui damnatus erit“, inquit,virgis ad necem caedetur.“ Hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suassuas sibi O segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent. 70Hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. Dicat licetLicet dicat O Hortensius, si volet, magno Verrem decumasdecumas VcO: om. rell. vendidisse.