26 Cic. Verr. 2, 3, 64–66

64Iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestranostra O (§57 supra) antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iamiamne al. in mg. Lamb. 1584 videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furtafurta antea O rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferreperferre cO: ferre p rell.? Iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. Tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentiain tanta audac. in tanta impud. cO: in tanta impud. om. rell.: tanta aud. tanta imp. vulg. esse versatumesse versatum om. O: secl. Muell., Ziel. p. 195? 65Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parariapparari Muell. (i, §65), sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocarieo vocari O: evocari p rell.: eo evocari Muell. homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicumquicum cO: quocum p rell. viverevivere cO: inire convivium p rell.: convivari Madvig: bibere Luterbacher nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. Haec tu, omnium mortalium profligatissime acac codd.: et edd. perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuotuo periculo O fieri paterere atque concederes? Tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarumtuarum fort. p rell. praeter O (pr. fortunarum tuarum, dein corr. m. Div. §2) cogitatioque tangeret? 66Cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, nequeneque cOk: non p rell. solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. Videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autemalios, alios autem scripsi: alios autem codd. praeter O (autem alios): alios aut etiam Francius verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. Quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriaepretor imperium O (eC, credo, PċRċ) legespraetoriae leges scripsi, O secutus, in quo est ċprċ, ut iii, §17: populi Romani leges rell., edd., iudicia? sociossocios (sotios) O: om. rell.: iudicia in socios fidelis, provinciam suburbanam Muell., Halmium secutus: leges? iudicia? socii fideles? provincia suburbana? vulg. fidelis, provincia suburbana. Nonne omnia potius eius modi suntsunt om. O edd. quae, si Athenio rex fugitivorumrex fugitiv. cO: om. rell. edd. vicisset, in Sicilia non fecisset? Non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta.