24 Cic. Verr. 2, 3, 59–60

59Esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. Iste civis Romanos? At nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esseesse om. V dixeruntdixerunt VO: dixere rell.. 60Verum haec, quoniam eius modieius modi VcO: huiusmodi p al. (iv, §6) causa fuitcausa fuit cO: casus fuit V: casus ad. fuit πk, ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et liberofortes magno ac libero O animo adfecti ferenda arbitrenturarbitrentur Vp: -arentur cO. Quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? Quid exspectatis, quid amplius a meamplius a me VO: a me amplius p rell. dicendum putatis? An id agendumagendum est V ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimuspossim V, id quod egoego om. Vpk (v, §72) pervenire VcO: venire p rell. illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publicopublico s.l. p2 biduum tenuit. A Q. ApronioA Q. Apronio Madv. edd.: Atque Apronio Opk al.: quo Apronio V: a quo Apr. coni. Klotz, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiisin custodiis V (§140 infra) Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionemcondicionem VO: -es rell. eius depectusdepectus p (corr. ex depactus): despectus V: deiectus cO est.