23 Cic. Verr. 2, 3, 56–58

56Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. EiEi V: is rell. cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. Ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui DCC medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est GrospusGrospus V: graspus O: grosphus p Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. Huic homini, iudices, honestissimae civitatishonest. civ. om. V; v, §117 (Am. J. Ph. xxvi. 431) honestissimo non modo frumenti scitote sed etiametiam cO: om. V rell. (§§1, 23 supra) vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberetdeberet Oπk: vellet V: haberet δ, sed quantum cogeretur. 57Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iishis VO plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. Postea cumcum VO: quam rell. ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. Tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vesternoster O (§64 infra), quam diu voluntas Aproni tulit. 58Generagenera codd.: sūmā (summam) O (cf. i, §110 gnis (generis) S: iuris V) iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. Vos ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. Contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniuriasiniurias eorum V leviter laturos existimavit.