22 Cic. Verr. 2, 3, 55

55Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. DabatDat V iste iudicium, Si pareretpareret vp: paret coqr iugera eius fundi plura esse quam colonus esset professus, tum utiut Vqr Xeno damnaretur. Dicebat ille non modo se non arassese non arasse VcO: non arasse se π, id quod satissatis cp et pler.: satum V: sat O esse eius O erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxorisuxoris VcO: uxorem p rell. esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. Defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. Iste nihilo minus iudicium HS IↃↃↃHS i333 V: HċSċ lxxx p: om. cO dabat. Ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturumse accepturum VO: accept. se p rell. esse dicebat. Tum iste maximamaxima cO: magna Prisc. vulg. voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudiceturiudicetur cO: iudicaretur rell. hominem utut om. V (Ziel. p. 195) adserventasservent VcOp: asservarent corr. p rell.; cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul aitait V: dixit p rell. (§69 infra), se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. Hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.