21 Cic. Verr. 2, 3, 53–54
53 ↷Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus aratoret exper. arator (om. ac dilig.) V (Ziel. p. 195). Is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. Fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illoillo VO: om. πk praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse. 54Nympho cum se vellet aequoaequo vellet V iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux istiistius O quondam et magister ad spoliandumspoliandum VO: despol. p rell.: expol. q Dianae templum fuit, et haruspicem VolusiumVolusium VcO: Volusianum rell. et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. Quanti fortasse quaeritis. Nulla erat edicti poena certa: frumenti eius omnisomnis eius O quod in areis esset. Sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.