20 Cic. Verr. 2, 3, 50–53

50Audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrumvestrum esse O quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. Nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarintexistimarunt O, nisi hoc. Nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnisomnes aratorum O istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administrosadministros cO: ministros p rell. rapinarum fuisse dicofuisse dico cO: dico fuisse p rell.. 51Quo modo hoc doces?“ Quo modo ex illa locationeilla locatione O: loc. ill. rell. columnarum docui istum esseesse om. πk praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. Quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atqueatque] et O insequar longius. Iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. Cur addictis iamaddictis iam O: iam addictis p rell. et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? Nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut anteut ante cO: ante π Kalendas Sextilis decumas deportatas haberethaberet O: haberent p rell., haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundovendundo Op rell.: vendendo edd. essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendistideprehend. cO. 52Illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarumtuarum cO: om. p rell. periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? Profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienariabalienari Vc: alienari p rell. provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimosac locuplet. cO: om. Vp rell. (ii, §23; infra 25; iii, §§97, 186; iv, §25) tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret. 53Etenim quoniam summam acac VO: et p rell. numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromereexpromere cO: exponere rell., singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite.