19 Cic. Verr. 2, 3, 48–49

48Tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitatein tanta improb. cO: om. rell. (unde vulg. tu in tanta acerbitate), in tanta acerbitate, in tot acac O: et p rell. (§53) tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabisputas al. in mg. Lamb. 1584 habere cum dicesdices p rell.: dicis Oq al. in mg. Lamb. 1584 te pluris quam ceteros decumas vendidisse? Quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibitibi hoc O mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariaefrum. rei O populum Romanum privaresrem publicam privares O, al. in mg. Lamb. 1584, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publicabene de re pub. cO: om. p rell., bene de populo Romano meritus viderere. AtqueAtque cO: atque haec p rell. perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit. 49Magno tu decumas vendidisti. Quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratiooratio O (§48 supra): ratio p rell. tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris acac O: atque p rell. populo Romano miseris? Quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronaeac coronae cO: ad coronam rell. daturum? Haec vos anteaante π, iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omniumomnium codd. (prob. Ziel. p. 195): hominum ed. Asc. 1511, Mueller. Cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.