18 Cic. Verr. 2, 3, 45–47

45 ↷Hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. Quid? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculisa Siculis V, qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusquea negotiatoribus V Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tumtum Maius, edd. recc.: tuum V: om. rell. consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. Tanta vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent. 46Quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequiadsequi VcO: exsequi rell. potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. Non meherculemehercules O (§32 supra) augendiaugendi criminis VO: crim. aug. p rell. criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepiipse accepi VO: accepi ipse rell. oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam. 47Nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eaeeae Vp: esse O: hae rell. terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. Quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte utut ex maxima parte O non solum iugorumiugorum V (§121 infra): iugerum rell. sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,cuius anteaante V (ii, §82; iii, §§24, 63) species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.