17 Cic. Verr. 2, 3, 43–45

43 ↷Quaero, si ipse excogitare non potueratpotuerat VO: poterat rell. quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque institutis uteretur? 44Ille vero tum se minime Metellum fore putavitputavit V: putabit O: putasset p rell. si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitatescivitates Siciliae V miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. In beneficio praetorpraetor VO: p r p: populi Romani rell. (i, §4) hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istiusistius V: isti p rell. simile facturum. Atque haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteraslitteras mittat V ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum exex cO: de V: in rell. (ii, §§24, 189; iii, §14 iv, §7) provincia Sicilia nullum haberemus. 45Cognoscite Metelli litteras. RecitaRecita om. V. Epistula L. Metelli.