16 Cic. Verr. 2, 3, 40–43

40Tantum AproniumApron. tm O isto praetore potuisse? confiteatur necesse est. Sed vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas ex hisce rebus pecunias ceperit. Docebo cepisse maximas, omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincamvincam cO: convincam p al., si prius illud propugnaculum quo contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius deiecero.Magno“, inquit,decumas vendidi.“ Quid aisais om. O? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? Tu partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum omnis vendidisti? Si palam praeco iussu tuo praedicasset non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur? Quid? siQuid si VO: Quid vero si p edd. praeco decumas pronuntiavit, re vera, – hoc est lege, edicto, condicione,plus etiam quam dimidiae venierunt, tamentamenne malit Muell. (§49 infra) hoc tibi praeclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? Pluris decumas vendidistidecum. vend. cO (prob. Ziel.): vend. decum. Vp rell. quam ceteri. 41Quibus rebus id adsecutus es? innocentia? Aspice aedem Castoris; deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. Diligentia? Codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicerediere aude te V diligentem. Ingenio? Qui testis interrogareinterrogare VO: -ari p rell. priore actione nolueris et iis tacitustacitus VcO: tacitum rell. (et iis … malueris om. π) os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. Quare igitur id quod ais adsecutus es? Magna est lausest laus V: enim est laus p: enim laus est qr si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. Tibi fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes. 42Quis arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui propter societatem furtorum tuorumtuorum om. V nihil omnino dederunt? Vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. Senatus cum temporibus rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecuniapro his dec. pec. VO: pec. pro his dec. p rell. solvatur aratoribus, ut, quodquod V: quo cOπ plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrarearbitrare VO: -abare, -abere p rell. si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. MarcellusC. Marc. VO: M. Marc. rell., qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt? 43An tibi unius anni aut bienni ratio fuit habendafuit habenda VO: habenda fuit p rell., salus provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatemin posteritatem VcO: in posterum πk fuit neglegenda? Cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Ut populo Romano nescio quid te praetorepraetore VO: om. πk ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. Successit tibi L. Metellus. Tu innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? Tibi enim consulatus quaerebatur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. Multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante tete om. Vq (§18 supra) vendiderunt.