15 Cic. Verr. 2, 3, 38–39

38Iam vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere cogatur. Statuit iste ut arator decumano quoquo cO: quod p rell. vellet decumanus vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usqueusque ad O Lilybaeum aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet. Quamquam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profiterentur. Quae res cum ad pactiones iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, nequeostendam neque cO: ostendemus nec p rell. ad ullam utilitatem rei publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inciderent quos vellet Apronius. 39Ut enim quisque contra voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de professione iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae sunt; non quo iugerum numerum vere profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi esse possetesse posset p rell.: possit esse O (§161 infra)? sed causa erat iudici postulandi quod ex edicto professus non esset. Iudicium autem quod fuerit isto praetore, si quae cohors et qui comitatus fuerit meministis, scire debetis. Quid igitur est quod ex hac iniquitate novorum edictorum intellegi velim, iudices? Iniuriamne factam sociis? at videtis. Auctoritatem superiorum repudiatam? non audebit negare.